| |
| AT genus humanum multo fuit illud in aruis | |
| durius, ut decuit, tellus quod dura creasset, | |
| et maioribus et solidis magis ossibus intus | |
| fundatum, ualidis aptum per uiscera neruis, | |
| nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur | 5 |
| nec nouitate cibi nec labi corporis ulla: | |
| multaque per caelum solis uoluentia lustra | |
| uulgiuago uitam tractabant more ferarum, | |
| nec robustus erat curui moderator aratri | |
| quisquam, nec scibat ferro molirier arua | 10 |
| nec noua defodere in terram uirgulta neque altis | |
| arboribus ueteres decidere falcibu ramos: | |
| quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat | |
| sponte sua, satis id placabat pectora donum; | |
| glandiferas inter curabant corpora quercus | 15 |
| plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis | |
| arbuta puniceo fieri matura colore, | |
| plurima tum tellus etiam maiora ferebat: | |
| multaque praeterea nouitas tum florida mundi | |
| pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla: | 20 |
| at sedare sitim fluuii fontesque uocabant, | |
| ut nunc montibus e magnis decursus aquai | |
| claru citat late sitientia saecla ferarum: | |
| denique nota uagi siluestria templa tenebant | |
| nympharum, quibus e scibant umori fluenta | 25 |
| lubrica proluuie larga lauere umida saxa, | |
| umida saxa, super uiridi stillantia musco, | |
| et partim plano scatere atque erumpere campo: | |
| necdum res igni scibant tractare neque uti | |
| pellibus et spoliis corpus uestire ferarum, | 30 |
| sed nemora atque cauos montis siluasque colebant | |
| et frutices inter condebant squalida membra, | |
| uerbera uentorum uitare imbrisque coacti: | |
| nec commune bonum poterant spectare neque ullis | |
| moribus inter se scibant nec legibus uti: | 35 |
| quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat | |
| sponte sua sibi quisque ualere et uiuere doctus: | |
| et Venus in siluis iungebat corpora amantum, | |
| conciliabat enim uel mutua quamque cupido | |
| uel uiolenta uiri uis atque impensa libido | 40 |
| uel pretium, glandes atque arbuta uel pira lecta: | |
| et manuum mira freti uirtute pedumque | |
| consectabantur siluestria saecla ferarum | |
| missilibus saxis et magno pondere clauae, | |
| multaque uincebant, uitabant pauca latebris; | 45 |
| saetigerisque subus pariles siluestria membra | |
| nuda dabant terrae nocturno tempore capti, | |
| circum se foliis ac frondibus inuoluentes: | |
| nec plangor diem magno solemque per agros | |
| quaerebant pauidi palantes noctis in umbris, | 50 |
| sed taciti respectabant somnoque sepulti, | |
| dum rosea face sol inferret lumina caelo: | |
| a paruis quod enim consuerant cernere semper | |
| alterno tenebras et lucem tempore gigni, | |
| non erat ut fieri posset mirarier umquam | 55 |
| nec diffidere ne terras aeterna teneret | |
| nox in perpetuum detracto lumine solis; | |
| sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum | |
| infestam miseris faciebant saepe quietem: | |
| eiectique domo fugiebant saxea tecta | 60 |
| spumigeri suis aduentu ualidique leonis | |
| atque intempesta cedbant nocte pauentes | |
| hospitibus saeuis instrata cubilia fronde. | |
| Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla | |
| dulcia linquebant languentis lumina uitae. | 65 |
| unus enim tum quisque magis deprensus eorum | |
| pabula uiua feris praebebat, dentibus haustus, | |
| et nemora ac montis gemitu siluasque replebat | |
| uiua uidens uiuo sepeliri uiscera busto. | |
| et quos effugium seruarat corpore adeso, | 70 |
| posterius tremulas super ulcera taetra tenentes | |
| palmas horriferis accibant uocibus Orcum, | |
| donec eos uita priuarant uermina saeua | |
| expertis opis, ignaros quid uulnera uellent. | |
| at non multa uirum sub signis milia ducta | 75 |
| una dies dabat exitio nec turbida ponti | |
| aequora lidebant nauis ad saxa uirosque. | |
| hic temere incassum frustra mare saepe coortum | |
| saeuibat leuiterque minas ponebat inanis, | |
| nec poterat quemquam placidi pellacia ponti | 80 |
| subdola pellicere in fraudem ridentibus undis, | |
| improba nauigiis ratio cum caeca iacebat. | |
| tum penuria deinde cibi languentia leto | |
| membra dabat, contra nunc rerum copia mersat. | |
| illi imprudentes ipsi sibi saepe uenenum | 85 |
| uergebant, uinum damni sollertia sumpsit. | |
| |