| |
| AMNIS harundinibus Iimosas obsite ripas, | |
| ad dominam propero: siste parumper aquas! | |
| nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis actus | |
| concaua traiecto cumba rudente uehat. | |
| paruus eras, memini, nec te transire refugi, | 5 |
| summaque uix talos contigit unda meos; | |
| nunc ruis adposito niuibus de monte solutis | |
| et turpi crassas gurgite uoluis aquas. | |
| quid properasse iuuat, quid parca dedisse quieti | |
| tempora, quid nocti conseruisse diem, | 10 |
| si tamen his standumst, si non datur artibus ullis | |
| ulterior nostro ripa premenda pedi? | |
| nunc ego, quas habuit pinnas Danaeius heros, | |
| terribili densum cum tulit angue caput, | |
| nunc opto currum, de quo Cerealia primum | 15 |
| semina uenerunt in rude missa solum. | |
| prodigiosa loquor, ueterum mendacia uatum, | |
| nec tulit haec umquam nec feret ulla dies; | |
| tu potius, ripis effuse capacibus amnis, | |
| (sic aeternus eas!) labere fine tuo! | 20 |
| non eris inuidiae, torrens, mihi crede, ferendae, | |
| si dicar per te forte retentus amans. | |
| flumina deberent iuuenes in amore iuuare; | |
| flumina senserunt ipsa quid esset amor: | |
| Inachus in Melie Bithynide pallidus isse | 25 |
| dicitur et gelidis incaluisse uadis; | |
| nondum Troia fuit lustris obsessa duobus, | |
| cum rapuit uultus, Xanthe, Neaera tuos. | |
| quid? non Alpheon diuesis currere terris | |
| uirginis Arcadiae certus adegit amor? | 30 |
| te quoque promissam Xutho, Peneie, Creusam | |
| Phthiotum terris occuluisse ferunt. | |
| quid referam Asopon, quem cepit Martia Thebe, | |
| natarum Thebe quinque futura parens? | |
| cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram, | 35 |
| Herculis irata fracta querere manu: | |
| nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti, | |
| una tamen tanti Deianira fuit. | |
| ille fluens diues septena per ostia Nilus, | |
| qui patriam tantae tam bene celat aquae, | 40 |
| fertur in Euanthe collectam Inopide flammam | |
| uincere gurgitibus non potuisse suis; | |
| siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus, | |
| cedere iussit aquam: iussa recessit aqua. | |
| nec te praetereo, qui per caua saxa uolutans | 45 |
| Tiburis Argei pomifera arua rigas, | |
| Ilia cui placuit, quamuis erat horrida cultu, | |
| ungue notata comas, ungue notata genas: | |
| illa gemens patruique nefas delictaque Martis | |
| errabat nudo per loca sola pede; | 50 |
| hanc Anien rapidis animosus uidit ab undis | |
| glaucaque de mediis sustulit ora uadis | |
| atque ita quid nostras dixit teris anxia ripas, | |
| Ilia, ab Idaeo Laumedonte genus? | |
| quo cultus abiere tui? quid sola uagaris, | 55 |
| uitta nec euinctas inpedit alba comas? | |
| quid fles et madidos lacrimis corrumpis ocellos | |
| pectoraque insana plangis aperta manu? | |
| ille habet et silices et uiuum in pectore ferrum, | |
| qui tenero lacrimas lentus in ore uidet. | 60 |
| Ilia, pone metus! tibi regia nostra patebit, | |
| teque colent amnes: Ilia, pone metus! | |
| tu centum aut pluris inter dominabere nymphas: | |
| nam centum aut plures flumina nostra tenent: | |
| ne me sperne, precor, tantum, Troiana propago: | 65 |
| munera promissis uberiora feres. | |
| dixerat; illa oculos in humum deiecta modestos | |
| spargebat teneros flebilis imbre sinus; | |
| ter molita fugam ter ad altas restitit undas | |
| currendi uiris eripiente metu; | 70 |
| sera tamen scindens inimico pollice crinem | |
| edidit indignos ore tremente sonos: | |
| o utinam mea lecta forent patrioque sepulcro | |
| condita, cum poterant uirginis ossa legi! | |
| cur, modo Vestalis, taedas inuitor ad ullas | 75 |
| turpis et Iliacis infitianda focis? | |
| quid moror et digitis designor adultera uulgi? | |
| desint famosus quae notet ora pudor! | |
| hactenus, et uestem tumidis praetendit ocellis | |
| atque ita se in rapidas perdita misit aquas: | 80 |
| supposuisse manus ad pectora lubricus amnis | |
| dicitur et socii iura dedisse tori. | |
| te quoque credibilest aliqua caluisse puella; | |
| sed nemora et siluae crimina uestra tegunt. | |
| dum loquor, increscis latis spatiosior undis, | 85 |
| nec capit admissas alueus altus aquas: | |
| quid mecum, furiose, tibi? quid mutua differs | |
| gaudia? quid coeptum, rustice, rumpis iter? | |
| quid, si legitimum flueres, si nobile flumen, | |
| si tibi per terras maxima fama foret? | 90 |
| nomen habes nullum, riuis collecte caducis, | |
| nec tibi sunt fontes nec tibi certa domus; | |
| fontis habes instar pluuiamque niuisque solutas, | |
| quas tibi diuitias pigra ministrat hiemps; | |
| aut lutulentus agis brumali tempore cursus, | 95 |
| aut premis arentem puluerulentus humum: | |
| quis te tum potuit sitiens haurire uiator? | |
| quis dixit grata uoce perennis eas? | |
| damnosus pecori curris, damnosior agris; | |
| forsitan haec alios, me mea damna mouent. | 100 |
| huic ego uae! demens narrabam fluminum amores! | |
| iactasse indigne nomina tanta pudet; | |
| nescio quem hunc spectans Acheloon et Inachon amnem | |
| et potui nomen, Nile, referre tuum! | |
| at tibi pro meritis, opto, non candide torrens, | 105 |
| sint rapidi soles siccaque semper hiemps! | |
| |