| |
| IAM super oceanum uenit a seniore marito | |
| flaua pruinoso quae uehit axe diem. | |
| quo properas, Aurora? mane! sic Memnonis umbris | |
| annua sollemni caede parentet auis! | |
| nunc iuuat in teneris dominae iacuisse lacertis; | 5 |
| si quando, lateri nunc bene iuncta meost. | |
| nunc etiam somni pingues et frigidus aer, | |
| et liquidum tenui gutture cantat auis. | |
| quo properas, ingrata uiris, ingrata puellis? | |
| roscida purpurea supprime lora manu! | 10 |
| ante tuos ortus melius sua sidera seruat | |
| nauita nec media nescius errat aqua; | |
| te surgit quamuis Iassus ueniente uiator, | |
| et miles saeuas aptat ad arma manus; | |
| prima bidente uides oneratos arua colentis, | 15 |
| prima uocas tardos sub iuga panda boues; | |
| tu pueros somno fraudas tradisque magistris, | |
| ut subeant tenerae uerbera saeua manus, | |
| atque eadem sponsum inuitos ante atria mittis, | |
| unius ut uerbi grandia damna ferant; | 20 |
| nec tu consulto, nec tu iucunda diserto: | |
| cogitur ad litis surgere uterque nouas; | |
| tu, cum feminei possint cessare Iabores, | |
| Ianificam reucas ad sua pensa manum. | |
| omnia perpeterer; sed surgere mane puellas, | 25 |
| quis, nisi cui non est ulla puella, ferat? | |
| optaui quotiens, ne Nox tibi cedere uellet, | |
| ne fugerent uultus sidera mota tuos; | |
| optaui quotiens, aut uentus frangeret axem, | |
| aut caderet spissa nube retentus equus! | 30 |
| inuida, quo properas? quod erat tibi filius ater, | |
| materni fuerit pectoris ille color? | |
| Tithono uellem de te narrare Iiceret; | |
| femina non caelo turpior ulla foret; | |
| illum dum refugis, longo quia grandior aeuo, | 35 |
| surgis ad inuisas a sene mane rotas; | |
| at si, quem mauis, Cephalum conplexa teneres, | |
| clamares: Iente currite, Noctis equi! | |
| cur ego plectar amans, si uir tibi marcet ab annis? | |
| num me nupsisti conciliante seni? | 40 |
| adspice, quot somnos iuueni donarit amato | |
| Luna! neque illius forma secunda tuae. | |
| ipse deum genitor, ne te tam saepe uideret, | |
| commisit noctis in sua uota duas. | |
| iurgia finieram; scires audisse: rubebat; | 45 |
| nec tamen adsueto tardius orta dies. | |
| |