| |
| IN noua surgentem maioraque uiribus ausum | |
| nec per inaccessos metuentem uadere saltus | |
| ducite, Pierides. uestros extendere finis | |
| conor et inriguos in carmina ducere fontis. | |
| non ego in excidium caeli nascentia bella | 5 |
| fulminis et flammis partus in matre sepultos, | |
| non coniuratos reges Troiaque cadente | |
| Hectora uenalem cineri Priamumque ferentem, | |
| Colchida nec referam uendentem regna parentis | |
| et lacerum fratrem stupro segetesque uirorum | 10 |
| taurorumque trucis flammas uigilemque draconem | |
| et reducis annos auroque incendia facta | |
| et male conceptos partus peiusque necatos; | |
| septenosque duces ereptaque fulmine flammis | |
| moenia Thebarum et uictam, quia uicerat, urbem | 15 |
| germanosque patris referam matrisque nepotis | |
| natorumque epulas conuersaque sidera retro | |
| ereptumque diem; nec Persica bella profundo | |
| indicta et magna pontum sub classe latentem | |
| inuersumque fretum terris, iter aequoris undis. | 20 |
| non annosa canam Messanae bella nocentis; | |
| non regis magni spatio maiore canenda, | |
| quam sunt acta, loquar; Romanae gentis origo | |
| totque duces urbis, tot bella atque otia, et omnis | |
| in populi unius leges ut cesserit orbis, | 25 |
| differtur. facile est, uentis dare uela secundis | |
| fecundumque solum uarias agitare per artis | |
| auroque atque ebori decus addere, cum rudis ipsa | |
| materies niteat. speciosis condere rebus | |
| carmina uulgatum est opus et componere simplex. | 30 |
| at mihi per numeros ignotaque nomina rerum | |
| temporque et uarios casus momentaque mundi | |
| signorumque uices partisque in partibus ipsis | |
| luctandum est, quae nosse nimis, quid? dicere quantum est | |
| carmine quid proprio? pedibus quid iungere certis? | 35 |
| huc ades, o quicumque meis aduertere coeptis | |
| aurem oculosque potes, ueras et percipe uoces. | |
| impendas animum; nec dulcia carmina quaeras. | |
| ornari res ipsa negat contenta doceri. | |
| |