| Heathcote William Garrod, comp. (18781960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912. |
| |
| Cerintbus Birthday |
| | | Sulpicia (fl. 20 B.C. (?)) |
| |
| |
| QVI mihi te, Cerinthe, dies dedit, hic mihi sanctus | |
| atque inter festos semper habendus erit. | |
| te nascente nouum Parcae cecinere puellis | |
| seruitium et dederunt regna superba tibi. | |
| uror ego ante alias: iuuat hoc, Cerinthe, quod uror, | 5 |
| si tibi de nobis mutuus ignis adest. | |
| mutuus adsit amor, per te dulcissima furta | |
| perque tuos oculos per Geniumque rogo. | |
| magne Geni, cape tura libens uotisque faueto, | |
| si modo, cum de me cogitat, ille calet. | 10 |
| quod si forte alios iam nunc suspiret amores, | |
| tum precor infidos, sancte, relinque focos. | |
| nec tu sis iniusta, Venus: uel seruiat aeque | |
| uinctus uterque tibi uel mea uincla leua. | |
| sed potius ualida teneamur uterque catena, | 15 |
| nulla queat posthac quam soluisse dies. | |
| optat idem iuuenis quod nos, sed tectius optat: | |
| nam pudet haec illum dicere uerba palam. | |
| at tu, Natalis, quoniam deus omnia sentis, | |
| adnue: quid refert, clamne palamne roget? | 20 |
| |
|
|
|