| |
| TE quoque, magna Pales, et te memorande canemus | |
| pastor ab Amphryso, uos, siluae amnesque Lycaei. | |
| cetera, quae uacuas tenuissent carmine mentes, | |
| omnia iam uulgata: quis aut Eurysthea durum, | |
| aut inlaudati nescit Busiridis aras? | 5 |
| cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos | |
| Hippodameque umeroque Pelops insignis eburno, | |
| acer equis? temptanda uia est, qua me quoque possim | |
| tollere humo uictorque uirum uolitare per ora. | |
| primus ego in patriam mecum, modo uita supersit, | 10 |
| Aonio rediens deducam uertice Musas; | |
| primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, | |
| et uiridi in campo templum de marmore ponam | |
| propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat | |
| Mincius et tenera praetexit harundine ripas. | 15 |
| in medio mihi Caesar erit templumque tenebit: | |
| illi uictor ego et Tyrio conspectus in ostro | |
| centum quadriiugos agitabo ad flumina currus. | |
| cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi | |
| cursibus et crudo decernet Graecia caestu. | 20 |
| ipse caput tonsae foliis ornatus oliuae | |
| dona feram. iam nunc sollemnis ducere pompas | |
| ad delubra iuuat caesosque uidere iuuencos, | |
| uel scaena ut uersis discedat frontibus utque | |
| purpurea intexti tollant aulaea Britanni. | 25 |
| in foribus pugnam ex auro solidoque elephanto | |
| Gangaridum faciam uictorisque arma Quirini, | |
| atque hic undantem bello magnumque fluentem | |
| Nilum ac nauali surgentis aere columnas. | |
| addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten | 30 |
| fidentemque fuga Parthum uersisque sagittis, | |
| et duo rapta manu diuerso ex hoste tropaea | |
| bisque triumphatas utroque ab litore gentis. | |
| stabunt et Parii lapides, spirantia signa, | |
| Assaraci proles demissaeque ab Ioue gentis | 35 |
| nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor. | |
| Inuidia infelix furias amnemque seuerum | |
| Cocyti metuet tortosque Ixionis anguis | |
| immanemque rotam et non exsuperabile saxum. | |
| interea Dryadum siluas saltusque sequamur | 40 |
| intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa. | |
| te sine nil altum mens incohat: en age segnis | |
| rumpe moras; uocat ingenti clamore Cithaeron. | |
| Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum, | |
| et uox adsensu nemorum ingeminata remugit. | 45 |
| mox tamen ardentis accingar dicere pugnas | |
| Caesaris et nomen fama tot ferre per annos | |
| Tithoni prima quot abest ab origine Caesar. | |
| |